- PEDALE
- PEDALEapud recentioris aevi Scriptores: inter alia signisicata, pedum integumentum notat, in Chron. Vindesheim ensi l. 2. c. 23. Sed hoc Pedule potius Frontoni, graece πόδιον. Erat autem Pedule vel Pedulis fascia, pedum involucrum. Hesych. πόδια, ενειλήματα ποδῶν, ἤγουν φασκίας. Ποδόπανα recentiores Graecivocant, h. e. pedum pannos et fascias. Gloss. Ο᾿υδωνάρια. Iterum recentiores. Graeci Α᾿ρτάσια, a veteri voce Graeca ἀρτὴρ, sascia, quâ quis constrin gitur. et colligatur aut etiam suspenditur etc. Sed πὶλους h. e. udones et ποδεῖα. h. e. fasctas pedules, non tantum IC. distinguit l. arg. Dig. de aur. arg. leg. verum etiam haud paulo differre apud Graecos ipsos certum est. Πῖλοι enim seu Udones erant proprie lanei, ex lana coacta facti, qui intra calceum quidem habebantur, verum plerumque et ipsi vicem calceamenti praestabant, praecipue domi et intra cubiculum. Calceones hodie vocant Galli, et non tantum ex linteis consui solent, sed etiam ex laneis pannis: quibus non multum dissimiles erant Martialis soleae lanatae, in disticho 65. l. 14.Defuerit si forte puer, soleasque libebitSumere, pro puero pes erit ipse sibi.Fasciae vero pedules; ut ipsum nomen indicio est, erant segmenta quaedam, vel panni ex lanea veste decisi, vel etiam ex coactilicia, quibus involvebantur pedes atque integebantur, ad eundem plane modum, quôcrura ipsa fasciis illis, quae crurales inde sunt appellatae: Adeoque non ad speciem calcei vel soleae pedem includebant, sicut udones, sed circumligabant. Unde Pollux περιειλήματα ποδῶν et πίλους, aperte distinguit. Sub pedibus proin semper atque intra calceos habebantur, recteque Fronto Pedule id esse interpretabatur, quod pedibus praestaret utilitatem; Sic πίλους ὐπὸ ποσὶν ἔχειν, dixit Cratinus dehis Pedulibus: namque Auctores passim udones et fascias pedules et empilia confundunt. Non erant ergo illae fasciae calceamentorum, sed pedum, unde etiam iis nomen. Multo minus calcei erant, uti turnebus in Regula Benedicti exponit, quippe iis pedes intra calceos muniebantur atque involvebantur. Sed nec fasciae crurales ac pedules confundendae: Illae enim Romae non nisi ab aegrotis aut delicatis et mollitie fluentibus sumebantur. Quintilian. l. 11. c. 3. Palliolum et sascias, quibus crura vestiuntur, et focalia et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo. Horat. l. 2. Serin. Sat. 3. v. 255.——— Ponas insignia morblFasciolas, cubital, socalia.Obiectae etiam crurales fasciae Pompeio, unde lascivum eum et delicatum fuisse, arguit Cicero. Alii etiam ad regni affectationem eastrahebant de colore ipso, nam candidae et cretatae. Istae vero, in communi erant usu, indigitatae varroni apud Nonium: Mihi puero modica una fuit tunica et toga, sine fasciis calceamentum, equus sine ephippio, balneum non quottidianum, alveus tarus. Error etiam est Viri magni, cum περιπεξίδας cum Pedulibus confundit. Apud Pollucem enim, inter ornam enta muliebria recensitae πέξαι, περιπέλια, περιπεξίδες, sunt quidem fasciae, sed minime ex isto pedulium genere, de quibus hîc agitur, et quaeintra calceamenta gerebantur. Institae potius erant vel fasciae, quae vestibus mulierumad extimam oram adsuebantur, ornamenti causâ quaeque etiam περιπόδια diccbantur. Quando autem Pedulium usus apud Romanos coeperit (apud quos, uti et apud Graecos in promiscuo erant usu) ex loco Varronis dicto colligitur, Ciceronis scil, aetate. Nam Varro, se puerô calcea menta sine fasciis sumi solita, scribit. etc. Cum vero Pedules in pedibus alii gererent, Cathari, contrarii reliquo hominum generi agentes, eas ut et braccas, in manibus, sicut annulos contra in pedibus, gestabant, apud Epiphanium contra Cathar. Πόδια τὰ ἐζ ἱματίων γεγεννημένα, ἃ παρά τισιν κέκληται, ἢ βράκαι, χερσὶ περιτιθέασι, δακτυλίους δε τοῖς ποσὶ. Sel hanc in rem plura vide apud Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 40. Addam hoc unum, Pollucem τὰ πόδια, quae pedules fasciae erant, eadem facere cum crurum tegminibus seu σκελέαις, quae alias diverla omnino erant, ex eo, quod iisdem fasciis et unô tenore, ut apparet, crura si mul pedesque vestirent et involverent etc. Vide quoque infra Pedocuculli, item supra Gamacha, Impilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.